Hľadaný výraz: Mt 3,1-6; Mk 1,2-6; Lk 3,1-6; Jn 1,19-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae 2 et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”. 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “ Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ”. 4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre. 5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, 6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.

2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; 3 vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”, 4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.

1 Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, 2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto. 3 Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, 4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. 5 Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: 6 et videbit omnis caro salutare Dei” ”.

19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”. 20 Et confessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”. 21 Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”. 22 Dixerunt ergo ei: “ Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ”. 23 Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”.

1

mail   print   facebook   twitter